VUL 撒迦利亚书 章 5

撒迦利亚书 5

VUL · 比较 · Audio

1Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. 2Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. 3Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. 4Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. 5Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. 6Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra. 7Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. 8Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus. 9Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum. 10Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ? 11Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

已达到每日限制

升级您的计划以继续使用 AI 功能和更高的每日限制。

比较所有套餐 →