VUL 何西阿书 章 6

何西阿书 6

VUL · 比较 · Audio

1In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum, 2quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos. 3Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ. 4Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. 5Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur. 6Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta. 7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me. 8Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. 9Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt. 10In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël. 11Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.

已达到每日限制

升级您的计划以继续使用 AI 功能和更高的每日限制。

比较所有套餐 →