VUL Psalm Kapittel 51

Psalm 51

VUL · Sammenlign · Lyd

1In finem. Intellectus David, 2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. 3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ? 4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum. 5Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 6Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa. 7Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 8Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent : 9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Daglig grense nådd

Oppgrader planen din for å fortsette å bruke AI-funksjoner med høyere daglige grenser.

Sammenlign alle planer →