VUL Psalm Pasal 55

Psalm 55

VUL · Bandingkan · Audio

1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. 2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me. 3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 4Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo. 5In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro. 6Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 8pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes. 9Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua : 10tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo. 12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi : 13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

Had Harian Dicapai

Tingkatkan pelan anda untuk terus menggunakan ciri AI dengan had harian yang lebih tinggi.

Bandingkan semua pelan →