VUL 시편 장 81

시편 81

VUL · 비교 · 오디오

1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat. 2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ? 3Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate. 4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. 5Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ. 6Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes. 7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. 8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.

일일 한도 도달

플랜을 업그레이드하여 더 높은 일일 한도로 AI 기능을 계속 사용하세요.

모든 요금제 비교 →