VUL Psalm 章 145

Psalm 145

VUL · 比較 · 音声

1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. 2Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, 3in filiis hominum, in quibus non est salus. 4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius : 6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. 7Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ; 8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos. 9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. 10Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.

1日の制限に達しました

プランをアップグレードして、より高い1日の制限でAI機能を使い続けてください。

すべてのプランを比較 →