The Wisdom of Jesus the Son of Sirach, or Ecclesiasticus 5

VUL · Összevetés · Hang

1Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. 2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, 3et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit. 4Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor. 5De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. 6Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur : 7misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. 8Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : 9subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. 10Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. 11Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. 13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. 14Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris : 17super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18Justifica pusillum et magnum similiter.

Napi korlát elérve

Frissítsd az előfizetésed, hogy az AI funkciókat magasabb napi korlátokkal használhasd.

Összes csomag összehasonlítása →