VUL Salmos Capítulo 3

Salmos 3

VUL · Comparar · Audio

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. 2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ; 3multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus. 4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo. 6Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. 8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti. 9Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.

Límite diario alcanzado

Actualiza tu plan para continuar usando funciones de IA con límites diarios más altos.

Comparar todos los planes →