VUL Psalm অধ্যায় 115

Psalm 115

1Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis. 2Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax. 3Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? 4Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. 5Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. 6Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. 7O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea : 8tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 9Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ; 10in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.

দৈনিক সীমা পূর্ণ হয়েছে

উচ্চতর দৈনিক সীমা সহ AI বৈশিষ্ট্যগুলি ব্যবহার চালিয়ে যেতে আপনার পরিকল্পনা আপগ্রেড করুন।

সব প্ল্যান তুলনা করুন →