VUL 约伯记 章 25

约伯记 25

VUL · 比较 · Audio

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit : 2Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 3Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ? 4Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ? 5Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus : 6quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?

已达到每日限制

升级您的计划以继续使用 AI 功能和更高的每日限制。

比较所有套餐 →